- THEATRUM
- I.THEATRUMCornelii Balbi, apud circum Flaminium. Ovid. de arte, l. 3. v. 394.Visite conspicuis terna theatra locis.II.THEATRUMMarcelli Romae, P. Vict. ubi palatium Savellae familiae, ubi erat templum Pietatis, et potricus Octaviae.III.THEATRUMStatilii Tauri erat ante aedem S. Crucis in Hierusalem, sive ubi nunc eadem est, apud templum Veneris. Theatra etiam plura extra urbem fuêre. Fidenis, ubi theatrô corruente 20000. hominum interiêre, ut Suetonius auctor est, in Tiber.c. 40. Hispelli in Umbria. Adhuc reliquiae theatri extra urbem secus viam conspiciuntur. Casini in Latio, et Minturnis apparent vestigia. Veronae ingens theatrum fere integrum est, quod vulgo l' Arena di Verona nominatur. Praeneste, praeterea, Spoleti, Vincentiae, et Polae in Histria, et alibi fuêre. nemausi in Gallia, inter alia antiquitatis monumenta, etiam theatri nobilis vestigia apparent. Tolosae item, et Arelati sunt antique theatra. In Hispania quoque fuêre theatra haud contemnenda, praesertim Tarracono, et Sagunti. I Thracia Perinthi amplissimum erat amphitheatrum.IV.THEATRUMlocus fuit, in quo Deoum immortalium, ut Gentilibus visum erat, diebus festis ludos spectabant Romani sedentes cum coniugibus et liberis: Hîc enim scenici ludi, sicut Circenses in Circo agebantur. Figuram habebat hemicycli, cuius ab utroque cornu scenae erant, cum singulis aris, quarum una Bacchi: altera eius Dei, in cuius honorem ludi fiebant. Partes Theatri erant Scena, Orchestra, proscenium, et Pulpitu. Origo haec: Apud Romanos Theatrum diu nullum fuit: Olim enim in diem ad locum indictum convenientes, qui specimen firmitatis, aut dexteritatis aut pernicitatis edituri erant, in medio nomina profitebantur. aderant Iudices et Spectatorum turba, qui cum in plano commode omnes spectare non possent, aggestis cespitibus editiorem locum sibi pulvillis actis faciebant: hinc medius locus depressior, Caveae nomen accepit, et illis qui post initia stantes spectabant, postea Subsellia sibi quisque afferebant. Tandem Theatrum faciendum primi locârunt M. Valerius Messala atque C. Cassius Longinus Censores, An. 599. U. C. verum auctore P. Scipione Nasicâ, omnem eius apparatum hastae subiectum venire placuit: Mox Senatusconsultô cautum est, ne quis in urbe propiusve passus 1000. subsellia posuisse sedensve ludos spectare vellet, quo scil. remissioni animorum iuncta standi virilitas propriaRomanae gentis esset, Val. Max. l. 2. c. 4. Vide quoque Vell. Paterc. l. 2. c. 40. et Liv. l. 48. Deletâ Cotinthô L. Mummius ludis, quos in Triumpho fecit, Theatrum erexit, sed temporarium. Sumptuosissimum M. Scauri fuit, quod describitur a Plinio, l. 36. c. 15. Amplissimum Curionis, apud eundem, paulo post. Primum mansurum C. Pompeius M. exstruxit lapide quadratô, auctore Corneliô Tac. Annal. l. 14. c 20. exemplum eius, quod Mitylenis viderat, bellô Mithridaticô: Hoc Veneris templum potius quam Theatrum cur vocari voluerit, vide Tertull. l. de Spectaculis. Ceterum usque ad An. Urb. Cond. 558. Senatus populo mistus ludis interfuit, iuvandae concordiae, foverdaeque liberatis gratiâ: quem morem, cum Attilius Serranus et L. Scribonius Aediles, ludos Matri Deûm facientes, superioris Africani sententiam secuti, discretis Senatus Populique sedibus solvissent, res nova vulgi avertit animum et Scipionis favorem non parum imminuit. Latâ dein lege Rosciâ de XIV. Ordinibus, Metello et C. Martiô Consulib. an Urb. Cond. 659. Eques quoque a Plebe distinctus est, sic tamen, ut qui ex Equite vel vitiô, vel fotunâ decoxissent, ab aliis separarentur, vel remotiori locô considerent, vide Horat. Iuvenal. Cicer. praesertim Philippicâ 2. Plut. in eius vita, et Plin. l. 7. c. 30. Postea vero Augustus, cum plerique Equites attritô bellis civilibus patrimoniô, metu poenae Theatralis sedere in XIV: non auderent, eâ neminem teneri voluit, quibus vel ipsis, vel quorum parentibus equester census unquam fuisset. Idem primum subselliorum ordinem Seantoribus relinqui voluit: militem praeterea secrevit a populo, ac maritis e plebe proprios ordines: Praetextatis quoque suum cuneum attribuit, vide Laevinum Torrentium, Comm. in Suetonti Neronem. Nomina peculiarium locroum haec; ex Orchestra spectabant Senatores: Senes in Buleutico sedebant, Iuvenes spectabant ex Ephibico: Imperatores aut Consules e Podio; In quatuordecim gradibus Eques sedebat: Habebant Vestales virgines suum a reliquorum coetu locum discretum: Caveam plebs implebat, etc. Duo Theatra iunctaAmphitheatrum faciebant, quae vel cirulari integrâ formâ construebantur, vel ovali et oblongâ, in quibus exhibebantur gladiatorii ludi et conclusarum ferarum venationes, in area, quam Arenam dixêre, Ut de luxu sensim etiam in hisce crescente quaedam addam: C. Catulus, Campanam imitatus luxuriam, primus spectantium consessum velorum umbraculis texit. Cneus Pompeius, ante alios, aquae per semitas decursu, aestivum minuit fervorem. Cl. Pulcher scenam varietate colorum adumbravit, vacuis ante picturâ tabulis extentam: Eam totam argentô Caius Antonius, aurô Petreius, ebore Q. Catulus praetexuit: Versatilem fecêre Luculli, argentatis choragiis P. Lentulus Spinter adornavit: Tabulatum antea Phoeniceis indutum tunicis M. Scaurus exquisitô genere vestis cultum induxit. Val. Max. loc. cit. Vide plura apud Thom. Dempsterum in Antiq. Rom. Lipsium, Al. Rossaeum, Georg. Fabric. Româ, c. 12. Onuphr. Panvinium de 14. Regionib. urbis, qui quatuor Theatra recenset, Balbi Marcelli, Lapideum et Pompeii: Amphitheata tria, Magnum, Castrense et Statilii Tauri, Odea quinque, etc. Nec omittenda superior Theatri pars, κορυφὴ, ut quibusdam videtur, dicta Dioni, l. 49. in quam ascendere solebant Imperatores, missilia sparsuri, ut idem refert ubi de Tito, etc. Coeterum eam reverentiam Theatro Histriones praestabant, ut in eo non minus ac in Templo, excreare aut emungere nefas esset, qua de re vide quae supra diximus, in voce Excreare. Interim non solum decoctores, aliique per theatrum ignominiose traducebantur, uti de Stephanione Togatario, cui in puerilem habitum circumtonsa matrona ministraverat, per bina Theatra virgis caeso, legas apud Sueton. Aug. c. 45. quod θεατρίζειν, et παραδειγματίζειν Graeci appellabant. Vide quoque supra in voe Catomidiare. Sed et Deorum hominumque imagines non raro, ab infenso populo, lapidibus petebantur, qua de Theatr ali lapidatione multa Casaubono dicta Animadversion. in Athenaeum, l. 6. c. 11. Imo tanta petulantia in illis locis agebatur, ut apud Graecos Romanosque, qui severius iuventutem instituebant, eam a theatris arcerent, aut non nisi paedagogis comitatam eo ire paterentur. Vide Iulianum Misopogone. l. trium augg. in Cod. Theodos. tit. 8. Casaubon. ad August. Suetonii, c. 44. et eundem ibidem, c. 83. ubi de Theatri refrigerandi ratione, a Pompeio Magno inventa, etc. Sed et Theatrum Graecis ac Graeciensibus plerisque pro Curia, Foro, Comitio fuit, ut adnotat Bosius ad ista Nepotis, Timoleonte, c. 4. Veniebat autem in Theatrum, quum ibi concilium populi haberetur. Vide Iust. Lipsium ad Tacitum, Histor. l. 2. Berneggerum ad Iustin. l. 22. c. 2. Io. Pricaeum, Notis ad Actor. c. 19. v. 29. et Farnab. ad illud Ivenalis, Sat. 10. v. 128.--- quem mirabantur AthenaeTorrentem, et pleni moder antem frena theatri.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.